Iniqui a diis amantur

Nunc in aula sedeo audiens orationem magistri – vel potius ‘scholas’ dicam, cum solemus hoc nomine appellare verba a doctis prolata ad discipulos erudiendos – cuius me maxime taedet: discimus enim vitam Iohannis Winckelmann, scriptoris Germanici, legimusque tractatus eius de natura tabularum. Precor ut sciatur a vobis me haudquaquam fugere laborem discendi, bene enim intelligo […]

Read More Iniqui a diis amantur

De fide

Cras ad theatrum ivi ut spectaculum musicum, quod vulgo ‘opera’ vocatur, spectarem; maxime placebat illa fabula, quam quidam Germanorum nomine Wagner scripserat. Vidi enim, dum sedebam multas per horas ante proscenium, et deos et bellatores atque etiam audacissimam unam puellam Brünnhildam quae cum servavisset sororem Sigismundi a diis iniquis multata est poeta maxima: amisit suam […]

Read More De fide

Rursus scribendum

Cum otium desit, breves sententias nunc compono ut narrem quid acciderit. Pater meus repente mortuus est, quo nuntio audito tanto dolore oppressa sum ut vix possem – de illo tempore tenebrarum pleno loquor – latine legere, nedum scribere. Quippe ut verum dicam ne unum verbum quidem latine scriptum legi post istam diem horribilem. Conabor tamen […]

Read More Rursus scribendum

De Monacho

Nunc in tramine sum Lutetia Londinium; totus est currus plenus hominum. E fenestra video arbores caelumque, necnon tecta atque oppida, quorum parietes fulgent sub radiis solis micantibus. Heri Monacho dormivi – O pulcherrimam ciuitatem Europae, o gemmam Germaniae! – hodie autem quietem capiam, deo volente, meo in cubiculo. Debeo tractatum scribere (dandum enim magistro) sed […]

Read More De Monacho

Noctes Lutetianae

Commentarios solebam scribere, non autem poteram veteres scriptores imitari, qui non modo sensui verborum sed etiam animum adiciebant pulchritudini. Quaproper verba mea erant quasi aqua delapsa de puellae manu fatuae, quae ne digitis librare poculum quidem scit. Nunc vero in animo habeo guttas sententiarum servare pretiosissimo in cochleari, quod a Musis benignis fertur ad ora legentium. […]

Read More Noctes Lutetianae

De metu

Hodie orationem optimam habui in oppido parvo quod ‘Legens’ (anglice ‘Reading’) vocatur. Maxime gavisa sum nam audientibus placuerunt meae sententiae, sed nequivi diu laetitia frui merita, nam amicus ille, quem C. soleo appellare, mihi litteras misit de calamitate. Quae, fortasse rogatis, sit haec? Respondeo brevissime, lectores: cras accipiemus nos omnes discipuli universitatis discipulaeque nuntia, ex […]

Read More De metu

De solitudine

Nimis diu, lectores, tacebam; nunc tandem scribendum videtur. Hodie magister me exhortavit ad spectaculum venire ut eum cithara canentem audirem; libenter ivi et maxime placebat mihi carmina praeteritorum saeculorum auribus accipere. Postea spectatores descenderunt in cameram parvam cenaturi. Sodales nonnullos vidi; iiscum locuta sum; postea transibam ambulans hucque illucque, sperans me esse inventuram quendam benignum: […]

Read More De solitudine

Quo abiit amor linguae?

Ita, ut in titulo scripsi, debeo scribere: cur autem verba consequi nequeo, quamquam omnes nervi mei corporis amore scribendi capiuntur? Etiam nunc, cum otium mihi sit ad sententias componendas, frigore quodam digiti mihi rigent, nec vocabula idonea pulchraque proferre valeo. Unde ergo mora, unde mentis inanitas? Plures quaestiones habeo responsis. Fateor me oportere cotidie latine […]

Read More Quo abiit amor linguae?

De novo amico

Novum cognovi amicum cuius nomen littera ‘C’ incipit. Iuvenis benignus est blandusque. Heri cenavimus in taberna optima, quae haud procul ab universitate invenitur, et maxime placebat mihi cum eo loqui. Dixit parentes eius etiam nunc habitare in terra Europae parvissima quadam seque didicisse litteras humaniores Lutetiae, atque in illa civitate cum adolescente pigrissimo habitavisse. Qui […]

Read More De novo amico

Ante ortum solis

Hodie bene mane sum experrecta voce caeca: credebam me audivisse quendam ianuam meam pulsantem, sed ubi surrexi et ad limen veni, neminem vidi – nec ulla res cerni potuit, cum adhuc tegeretur nocte oppidum. Postea reversa sum ad lectum, et diu iacebam cogitans fingensque pulchras imagines, aut potius dicam visiones amoris laetitiaeque falsas. Nonnumquam enim […]

Read More Ante ortum solis