De solitudine

Nimis diu, lectores, tacebam; nunc tandem scribendum videtur. Hodie magister me exhortavit ad spectaculum venire ut eum cithara canentem audirem; libenter ivi et maxime placebat mihi carmina praeteritorum saeculorum auribus accipere. Postea spectatores descenderunt in cameram parvam cenaturi. Sodales nonnullos vidi; iiscum locuta sum; postea transibam ambulans hucque illucque, sperans me esse inventuram quendam benignum: nullus tamen mihi in ipsis gradibus haerentem opem tulit.

Quam ob rem concussa timore, perfusa rubore, tremensque animi angore caudam statim verti et rursus ascendi cameram relictura. Cor plenum mihi erat invidia dum ambulabam domum; volebam enim repetere convivium, sed metuebam valde, ne turbata starem in meditullio camerae sicut cerva imbellis, quae audit voces hominum et sentit se indagari sed nescit quo fugiat. Cum primum adveni meas ad aedes aspexi epistulas multas, et per brevissimum temporis spatium gavisa sum, postea vero certior facta sum nullum amicum mihi scripsisse: praeconia inania tantum accepi.

Solitudo haec est, ut opinor, et excrucior. Etiam cum in turba discipulorum maxima versor, scio me esse et, quod pessimum est, videri alienam: quare domi, quamquam sola sum, magis laetor, nam nihil plus doloris affert quam solitudo publica, ut ita dicam; nec ullum genus sordidius tristitiae quam lacrimae, quae cadunt coram aliis. Nunc autem sedens in cubiculo responsa amicorum exspecto, at nulla veniunt, nec placet mihi sic pendere in aethere inter infernum caelumque: unde tanta potestas verborum? Nonne me decet libere vivere, nec arbitrium non modo quarere sed etiam, ut honeste loquar, desiderare quemadmodum avis per avia numquam vestigiis bestiarum trita volans despicit e nubibus terram, et sperat invenire nemus?

Dolore plena hos commentarios compono, sed etiam timor me conturbat, vereor enim ne menda faciam scribendo; iam diu, ut scitis, nec ullam sententiam quidem calamo testor. Nihilominus latina verba velut rivuli aquarum fontesque fervent e penetralibus cordis usque ad mentem, unde manant per digitos in codicem. Haud igitur debeo me similem cervis avibusque depingere: quis enim cervam legentem avemve scribentem umquam vidit? Immo humana sum, vel potius dicam homo, et haec est causa mei doloris: nam in solitudine ferae vivunt laetitia fruentes, puella vero sentit, cum verbis amicorum caret, se relictam invisam miseramque.

4 thoughts on “De solitudine

Leave a comment